라틴어 문장 검색

Quam quidem differentiam et B. Gregorius diligenter considerans lib. Moralium XXI, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:4)
Quorum termini sunt differentes, ipsa quoque sunt differentia Qui etiam cum ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:10)
Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:11)
Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:14)
Tale igitur est dicere aliam esse differentiam divisivam, et aliam constitutivam, ac si dicamus alterius proprietatis esse divisivam, alterius constitutivam, licet penitus ea sit divisiva quae constitutiva, et e converso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:15)
ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:6)
Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:10)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
et quamvis inter has virtutes magna sit differentia, in eo tamen quod virtutes sunt, nonnulla est convenientia.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:27)
Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:15)
In hujus pontis angustia Richardus princeps Salerni, proximus Tankradi, et Robertus de Ansa civitate, milites acerrimi, nimirum retardati, capti ac retenti sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 32:3)
forsitan urbs capta est, sui occisi, ipse nimirum fugae intentus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:6)
Non oblitus fui dicere, quia nulla differentia est intercomedere coram rege et alibi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:4)
A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:4)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION